Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit: Ite, et loquimini in templo plebi omnia verba vitae hujus. scilicet vitae Christianae, quod addere non fuit necessarium, quia jam famosa erat secta Christianorum. Non est autem intelligendum angelum aperuisse januas carceris. Sed quod dictum est, aperiens, sic accipiendum est, ac si diceretur: Ita eos educens, ac si januae essent apertae. Credendum enim est, juxta quod tradunt sancti, clausis januis eductos esse de carcere, quod factum est ad eorum confirmationem, et Judaeorum confutationem. Nam quomodo haesitaret Thomas Christum in carne et ossibus, clausis januis ad discipulos intrasse, cum se ipsum viderat, clausis januis, de carcere eductum esse. Judaei quoque dicentes, corpus Christi furto sublatum de monumento, quo furto dicerent apostolos eductos esse de carcere clauso. Juxta praeceptum angeli apostoli intraverunt diluculo in templo, et docebant plebem, quia praeceperat angelus, ut praedicarent in templo, scilicet in loco celebriori, et a sacerdotibus frequentato.